- PAEDAGOGI
- PAEDAGOGIapud Romanos, dicit sunt puerorum et puellarum ductores doctoresque, e numero servorum honoratiorum. Plautus Bachhidib. Actu 3. sc. 3. v. 18.Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiaeDigitum longe Padagogo pedem ne efferres aedibus.Et, v. 27.Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,Cincticulô praecinctus in sella apud Magistrum assideres,Cum librum legeres.Ubi Magistrum vocat: alii nonnumquam Praeceptorem nuncupant. Idem sibi voluit Manilius l. 5.Componet teneros etiam qui nutriat annoi,Et dominum dominus praetextâ lege sequatur.Augustin. quoque eorundem meminit: Cum videamus exempli gratiâ et sine tribulis areas triturari, quamvis adiuvent si adsint; et sine Paedagogis posse pueros pergere in Scholam, quamvis ad hoc non sint inutilia Paedagogorum adiumenta. Cuius operae pueris puellisque navatae notitia facit, ut minus miremur puellae virginitatem, a servo Paedagogo, Fanio cuidam Saturnino proditam; apud Val. Maximum l. 6. c. 1. ex 3. Vide Paedagogum Cructarium Calpurnii Flacci, Fuit autem non raro praepostera valde et translatitia Parentum in iis comparandis cura. Aristides in Platonica 1. Quid autem? Nonne nutrices, literatores ac Paedagogi pueris ita dicunt: Opertet te non impleri et modeste per vias incedere, ac senioribus assurgere, et Parentes amare, non tumultuari, non aleâ ludere, non si vis alternare pedes: Veruntamen non propterea magni se faciunt Nutrices, nec Philosophis sese praeferunt, Itaque quaecumque maximi est pretii, duarum est fortasse vel trium minarum. Paedagogi vero etiam cum barbarie quadam plerique ista docent, ac Ianitores aliquando pro Paedagogis, cum artem desierunt, aequô animô fiunt. Unde etiam colligitur, quaenam Paedagogi docuerint, ut et ex Plut. l. Virtutem doceri posse: Ut ambulare in via, demissô capite: unô digitô salsamentum, duobus tangere piscem, carnem, panem; sic scabere, sic vestem gerere. Magistri pueros et puellas docebant et ipsi: uti de pueris docet Hieronymnus, de puellis Iulianus ICtus l. 4. ff. ubi Pupillus educari deb. de utrisque Martial. l. 9. Epigr. 70. v. 1.Quid tibi nobiscum est ludi scelerate Magister.Invisum pueris virginibusque caput?Sed de his vide infra in voce Praeceptores. Neque vero servis ipsis defuit Magister aut Paedagogus familiaris: de quorum illo antiquus cippus Romae sic loquitur, Flavi. Stephani. Paedag. Puerorum Imper. Titi Caesaris. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis Apud Graecos similites Paedagogorum istiusmodi curae utriusque sexûs liberorum custodiam ac educationem fuisse olim commissam, discimus ex Euripide in Phoenissis v. 88. ubi de Antigone permissu matris, in culmen domus ascensura, ut inde exercitum sepectaret, sermo est. Vide supra in voce Oecuria. Vestis puerorum Paedagogianorum Romae tunica erat aurô distincata, quâ a calce in pubem induti erant, purpureis operti pedum tegminibus, Cuiacius, ad Tit. de Castrensian. et Ministeri. Cod. l. 12. Rigaltius in Not. ad Phaed. l. 2. fab. 5. v. 12.Cui tunica ab humeris linteo PelusiaErat destricta, cirris dependentibus etc.Nec omittendum, Paedagogii nomine etiam venisse non raro servos, licet non omnes promiscue. Seneca de Beata Vita c. 17. Quare Pardagogium pretiosâ veste succingitur? Idem Ep. 123. Omnium Paedagogia oblitâ facie vehuntur, ne Sol, ne frigus teneram cutem laedat. Hic Amm. Marcellin. de Procopio Tyr. loquens l. 26. Stetit itaque subtabidus (excitum putares ab Inferis) nusquam repertô paludamentô, tunicâ aurô distinctâ, ut regius Minister indutus, acalce ad pubem in Paedagogiani pueri speciem, purpureisopertus tegminbus pedes, hastatusque; purpureum itidem pannulum laevâ manu gestabat, ut in Theatrali scena simulacrum quoddam insigne, per aulaeum vel mimicam illationem subito putares empersum etc. Atque hinc de Paedagogio esse nonnumquam dicuntur, ut in veter. inscr. PHILONICUS. TI. CAESARIS. GERM. DE. PAEDAGOGIO. VIXIT. ANN. XIIX. ubi aetas Paedagogiani notanda., Dicti autem reperiuntur Paedagogiani, proprie pueri honorarii, qui in Palatio ministerio Principis militabant, cuiusmodi sunt ii, quos inde Pagios appellatos Viri docti volunt. Ammian. Marcellin. l. 29. Adultus quidam ex hic, quos Paedagogianos vocant. Meminit et Notitia Imper. Orient. c. 91. in qua recensentur, inter Castrensianos, sub dispositione Viri Spectabilis Casirensis. Apud Lamprid. in Alex. c. 41. Castrenses Ministri appellantur: ut et apud Tertullian. de Cor. Mil. Est etiam alia militia regiarum familiarum: nam et Castrenses appellantur. Sic vero ii appellati sunt, quod sub Paedagogis, utpote pueri essent, quorum mentio in Veterib. Inscriptionibus, Car. du Fresne Glossar. et Ioh. Calvin. Lexic. Iuridic. apud quem Brissonius Paedagogii nomine, etiam conclave ac cubiculum illud, in quo pueri istiusmodi iacebant cubabantque, venire asserit, apud Plin. Sec. l. 7. Ep. 27. Marcellinus eosdem in venatione, ad canes retinendos, disponi consuevisse ait, l. 30. etc. Plura de Paedagogis et Paedagogianis, congesserunt Cuiacius, Dorleans ad Annal. Tacit. l. 4. Iac. Gothofredus ad L. Cod. Theodos. 5. de Divers. Offic. Alii: vide et infra aliquid. Addam saltem, quod de Paedagogorum cuneo in Theatro refert Sueton. Augusto c. 44. Praetextatis cuneum suum et proximum Paedagogis assignavit. Quando enim in Theatrum veniebant praetextati, Paedagogos suos comites habebant, ob nimiam, quae in Theatris regnabat, petulantiam. Unde per Paedagogum sibi prius Theatris interesse non licuisse, quam pilorum plus in mento, quam in capite haberet, narrat in Misopogone Iulianus. vide Casaubon. ad locum Suetonii: uti de notionibus variis vocis ppud Scriptores Ecclesiasticos dum modo puerorum Institutorem apud Christianos, de cuius officio vide Clementem Alex. Protreptico c. 7. modo Sponsorem in Baptismo, modo Pastorem seu Doctorem etc. notat, Cl. Suicerum Thesauro Eccles. voce Παιδαγωγός.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.